- STAUROPHYLAX
- STAUROPHYLAXGraece Σταυροφύλαξ, i. e. Crucis custos, dignitas fuit in Ecclesia Constantinopolitana, cui inventae ab Helena Crucis custodia ac cura commissa erat. Eius mentio in MS. quodam Sermone Bibliothecae Barberinae, cuius titil. Chrysippi Presbyteri Hierosolymorum et Staurophylacis sanctae Resurrectionis. Hoc enim elogiô etiam Patriarcha Hierosolymitanus erat insignis. Macer Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.